Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
56 Epitome Tart. I. prio jure istud judicium instituerit, vel tantum a Constantino Imp. sibi delegato. Est haec Protestant um, et Febronianorum , utpote pedisequorum Protestandum disputatio. Basnagius contra jus proprium Romani Pontificis affert, quod is de hac controversia judicium non prius instituerit, quam ista a Consantino missa ad eum fuisset. Jamne vero hinc consequens est, judicium hoc ad Melchiadem non spectasse jure illicis proprio ? Quid? si potius etiam contrarium sequitur causam mittente ad Melchiadem, tamquam ad quem crediderit eam spectare ? Sed non susceperat prius causam, ut de ea judicium ferret, quam ad eum missa fuisset. Quia videlicet Caecilianus, fidens causae suae, et contemnens assultus JDonatistarum, nullum adhuc judicium petierat. Alterum Basnagii est, quod S. Augustinus dicat Epist. 136. Constantinum causam hanc delegasse Episcopis , in verbo delegare ponentis vim sui argumenti : quasi semper vocabula sumerentur in omni rigore. Cur vero omisit, integre referre S. Augustini verba: Quia Constantinus non est ausus de causa Episcopi judicare, eam discutiendam, et finiendam Episcopis delegavit ? pag. 55o. $. 5i. D on at istae perstant va. pervicae i a. . Queruntur adversus judicium B ornat» habitum, dicentes, non esse inquisitum, an Felix Aptungitanus , qui Caecilianum ordinavit, libros sacros tradiderit in persecutione; deinde fuisse nimis paucos Episcopos, qui judicium tulerint. Mandat Constantinus Imp. Aeliano Proconsuli, ut ex Actis Consularibus rem exquirat. Nihil in his repertum est de traditione librorum facta a Felice. Etiam Concilium Constantinus 4rel at em convocat Episcoporum ex diversis, et