Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Ab an. I. Aer. dir. usque ad Sec. TV. 55 men sortiti. Apostoliéi quoque, de quibus jam est dictum $. 46. hoc cum Angelicis tempore prodierunt, pag. 322. §. 5o. D on at i s tar um valde propagata secta in Africa, originem habuit inde, quod cum Mensurio Episcopo Carthaginensi mortuo, Caecilianus electus in ejus loeum fuisset, atque hunc pertimui sent Botrus, et Coelesius Presbyteri , qui thesauros Ecclesiae, suae custodiae a Mensurio commissos dissipaverant, factionem conflavissent adversus eumdem Caecilianum, effecissentque, ut Majorinus, Luciliae polentis feminae male affectae Caeciliam), quia correpta ab eo erat quod ante sumptionem Eucharistiae nondum vindicati, aut neque Martyris os osculata esset, nova instituta electione Episcopus eligeretur. Scissio enim hinc exorta est, dum alii Caeciliano, alii Majorino adhaesissent. Adversus Caecilianum obtendebatur , quod esset consecratus episcopus a Felice Aptungitano, in quem contulerant , idque falso etiam, fuisse in persecutione traditorem sacrorum librorum. A Constantino Imp. Anulino Proconsuli , et Patricio Vicario Praefecti mandatum est, ut Caeciliano assisterent, et eos coercerent, qui turbas excitarent. Donatistae, (hoc nomen illorum a Donato venit, cognomento a Casis nigris, qui Majorino successerat) supplicibus literis a Constantino petierunt, ut eorum causa accuratius expenderetur, non tamen per Episcopos Africanos. Constantinus causam misit ad Me Ich i ad em Eomanum Episcopum, designatis etiam quibusdam Episcopis e Gallia. Romae habitum est concilium a 3i3. Causa adjudicata est Caeciliano. Disputari hic solet, Melchiades suone proprio