Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
54 Epitome Part. I. Christo; mendicis, nisi importunioribus, nihil dabant , ne ejus corpori subvenirent; cibos non aliter ipsi capiebant, nisi protestando contra eos, et iis imprecando, quorum industria procreati , et parati essent. Animas duas in homine ponebant, et earum transmigrationem ab alio in alium hominem asserebant. Animam qualem homo habet, ponebant in omnihus arboribus, et plantis. Libros quoque Canonicos Veteris Testamenti repudiarunt, omnes, velut a malo principio venientes, quem diabolum esse dicebant. Baptismum quoque abjecerunt, Eucharistiam autem sibi spurcissimam constituerunt. Et tamen , quia data erat libidinis licentia , admodum celeres alas haec secta ad sui propagationem habuit; et quamvis etiam per Imperatores comprimeretur cruentis suppliciis ; tamen identidem repullulavit, atque in ipsam etiam Hungáriám intravit per Saracenos, et Tureas Manichaeismo infectos, unde maledicentiae formulae etiam nunc adhuc supersunt, quibus id omne diabolo tribuitur, quod cuipiam contingit adversum. Alliciebant homines ad suam sectam dicendo, se se illis, non aliud offerre quam quod ipsi cernere possent, quale sit, nec consensum aliter petere, quam si ipsi ratione sua convicti essent ad ea credenda, quae ab ipsis dicerentur. Ista ratione ipse etiam S. Augustinus captum se esse ab illis confessus est. Dum Manes suam in Persia, Hierax in Aegypto condebat sectam suam, negans mortuo*- rum resurrectionem, damnans nuptias, et matrimonium. Eodem tempore exorti sunt Angelici , incertum, quo auctore, vel quia mundum crediderint conditum ab Angelis, vel quod se his aequarent in vitae puritate, Angelicorum normen