Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

atque ista verba ex eo de Christo allegantur: Deum verum ex Deo vero, Consubstantialem Pa­tri. Tantum igitur abest , ut inter haec concilia aliquid exstiterit dissentaneum; ut ipsa etiam ver­ba Concilii Antiocheni usurpaverit Concilium Ni­caenum. pag. 019. 4q. Scy t h i anu s Arabs quatuor libros composuerat, quorum haeres factus est Terebin­thus ejus discipulus, qui se Buddam nominavit, et in Persidem ex Palaestina profectus , cum do­ctrinam disseminare coepisset, occisus a Persis fuisset, nisi quaedam mulier illum domi suae oc- cultasset. Hic deinde e tecto domus delapsus in terram cum mortuus fuisset mulier servum emit nomine Curb i cum, quem filium sibi adopta­bit , et disciplinis Persicis instruendum curavit. Iste autem etiam Scythiani merces, quas ex ejus libris combiberat, explicavit, et in publicum protulit, Manelem se vocans: cujus vero secta­tores se Manichaeos vocarunt. Manes praedica­bat , se illum Paracletum esse, quem Christus di­xerit se missurum. Sapori Persarum Regi pro­miserat, se filiolum ejus infirmum sola precatione sua sanaturum. Puer mortuus est. Fugit Manes ad ditiones Imperii Romani. Marcellum virum opulentum conatur inducere ad sua placita. Apud hunc instituitur disputatio de iis , quae docebat, ipsisque philosophis arbitris , in hanc disputatio­nem adhibitis succumbit. Capitur, et reducto ad Saporem cutis arundine detrahitur. Manetis et ejus sectatorum dogmát a erani, duo esse rerum principia: a malo princi­pio dicebant totum esse factum, quod corpore­um est. Hinc negabant, verum corpus fuisse Chri­Ab an. I. Aer.Chr. usque ad Sec. IV. 53

Next

/
Oldalképek
Tartalom