Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
5o Epitome Part. I. necessariam ad salutem, nec lapsis post Baptismum in aliquod peccatum spem ullam salutis relinquentes. Hermogenes praeter alia docuit, Deum non ex nihilo condidisse mundum, sed ex materia, quae exstiterit ab aeterno. B ardes ane s Va 1 e n t i n i a n or um errores cum amplexus esset, attamen sic, ut novam iis formam suo ingenio inderet; hoc pacto novam etiam conflavit sectam. Marcus et Colarbasus pariter discipuli Valentini Aeonmn fabulosam generationem, et propagationem per alphabetum Graecurn explicabant, et feminas praesertim nobiles venabantur ad rem foedam cum iis perpetrandam, promittendo, ista ratione a se Spiritum sanctum in illas derivatum iri. Theodotus Byzantinus Christum asseverabat fuisse nonnisi hominem. Theodotus Argentarius docuit, Christum inferiorem esse Melchisedecho. Ulriusque Theodoti sectatores dicti sunt etiam Alogi, quod Verbi, de quo est Joan. l. v. i. divinitatem ab- negassent. Artemon pariter Christi inficiatus est divinitatem, pag. 5o8. $. 47. Praxeas ille idem* cujus §. 45. jam facta mentio est, tres distinctas personas ntí- gavit in Deo. Iidem dicti, et Monarchici, et Pa- tripassiani. Eundem errorem suscitavit No e tus Smyrnensis, iterumque Sabe Ilius Pentapolitanus in Aegypto. In Pentapoli eo usque error iste increverat , ut S. Athanasio teste vix ultra Dei Filius in Ecclesia praedicaretur. Ad hunc confutandum Dionysius Episcopus Alexandrinus scripserat epistolam ad Ammonium , et Euphranorem. In hac quibusdam Pentapolitanis visus est ipse etiam Dionysius incidisse in contrarium errorem , et sic tres personas in Deo asseruisset, ut