Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Ab an. 1. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 5t 1 ut eas doceret non esse aequales. Itaque lii eum- dem Dionvsium apud Dionysium Romanum Pontificem accusarunt: qui sui purgandi causa apológiám scripsit, et Romano Antistiti misit. Baroniusin Annalibus argumentum in hoc constituit jurisdictionis, quam Romanus Pontifex habeat supra omnes ceteros Episcopos. Basnagius adversus eumdem Bárónőim negavit hinc istud duci posse argumentum : dieitque in confesso esse, hanc non fuisse legitimam, et regulis Ecclesiasticis consentaneam accusationem. Nam Dionysium inscium , neque prius interrogatum nec debuisse, nec potuisse deferri, sed hunc conveniendum fuisse prius apud synodum Alexandrinam, reumque agendum: sic namque actum esse etiam in causa Pauli Samosateni. Illud vero , quod Basnagius dixit, in Confesso esse, non ita se habet, sed solum modo illud est legitimum, et regulis Ecclesiasticis consentaneum, ne is, qui accusatus est, prius condemnetur , quam sit auditus, suique defendendi habuerit potestatem. Hoc autem observatum est erga Dionysium Alexand. atque hinc venit etiam apologia, quam pro se ad Romanum Pontificem misit. Sed prius conveniri debuisset apud Alexandrinam Synodum, quia sic actum sit etiam in causa Pauli Samosateni. Sic omnino actum est in causa Pauli Samosateni. Sed et illud factum esse, ut Dionysius ad Romanum Pontificem deferretur perinde ex Historiae Ecclesiasticae monumentis videmus , atque istud de Sa- mosateno, judicato in Antiocheno concilio. Igitur si rite quid piam concludere ex Historiae monumentis volumus , concludendum erit, utrumque fieri potuisse. Dum vero Basnagius dicit, 4 * Dio-