Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
rum jejunamus. Non ergo secundum Montanum* Deinde Christi in hoc exemplum imitamur. Bas- nagius, volens hoc testimonium S. Hieronymi de Quadragesima, quam secundum traditionem Apostolorum observemus enervare, dixit, Apostoli- cam traditionem non semper stricte sumi a Patribus : siquidem ejusdem Hieronymi etiam sit i Una quaeque provincia abundet in sensu suo , et prcecepta Majorum leges Apostolicas arbitretur. Nempe quoad obligationem perinde praecepta Majorum observandi, atque ea observentur, quae venerunt ex traditione Apostolica. Dum ipse Christus Apostolis dixit/ Qui vos audit, me audit , et qui vos spernit, me spernit Luc. io. v. 16. quis tamen hinc asserturus est, eosdem fuisse Apostolos et Christum? Quae insuper affert contra jejunium Quadragesimae Basnagius plura, ut, quod in os intrat , non coinquinare hominem, omnia esse munda mundis, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, adhuc sunt levioris momenti, et multo magis frivola. pag. 295. $. 46. En c r at it a e quorum auctor fuit Tatianus, abstinebant a carne, vino, et matrimonio , veluti a rebus , quarum non Deus , verum diabolus auctor sit. Severus Tatiani inventis, utpote illius discipulus, dum sua addidit placita, novam etiam condidit sectam. Haec, ut alia praeteream, adstmxit, hominem esse Dei opus solummodo quoad superiorem corporis partem, quoad nferiorem diaboli, idque etiam tantum modo in mare, feminam autem ex toto tribuit diabolo. Ex Encratitis pullularunt etiam Apostoliéi alio nomine Apotactitae summam abstinentiam professi mundanarum rerum , velut Epit. 4 neAb an. I Aar. Chr. usque ad Sec. IF4cj