Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
48 Epitome Part. 1. demum postquam neque sic mundus salvari potuisset, per Spiritum sanctum in se, hoc est, in Montanum, et Priscillam , et Maximillam descendisse. Has duas mulieres cum Montanus pervertisset, iis etiam persvasit, ut se Spiritu divino afflatas venditarent. Tres suis sectatoribus praescripsit Quadragesimas, damnavit secundas nuptias , et primas quoque dissolvi permisit. In Montani sectam ipse etiam Tertullianus concessit: et postea ab his se segregans, sectam Tertullianistarum condidit. Specie vitae severae Montanus multos decepit. Causa Montani cum ad Romanum Pontificem delata fuisset, Martyres Lugdunenses, de quibus actum est supra §. 17. supplices literas eidem Pontifici miserant, ut Montano, et ceteris, a quibus receptus erat, pacem daret, hoc est in communione retineret, seque decepti, et illum pro sancto viro habentes. Tertullianus lib. cont. Praxeam in eundem Praxeam invectus est, quod falsa de Montano asseverando Romanum Pontificem induxerit ad revocandas pacis literas jam emissas. Dallaeus arguit nos Catholicos sumpsisse Quadragesimam, quam observamus a Mon- tanistis. Hi tres Quadragesimas observarunt, quasi tres passi sint Salvatores. Jamne vero hinc consequens est, nos unam nostram Quadragesimam sumpsisse a Montanistis? Si tamen Dallas- us velit valere istam conclusionem, ergo similiter concludat necesse est, Salvatorem, quem unum et nos, et ipsi etiam Calvini sectatores, e quorum numero ipse etiam Dallaeus fuit, credimus, habere a Montanistis, quia istis tres fuerint Salvatores. Nos unam Quadragesimam, ait S. Hieronymus, secundum traditionem Apostolorum