Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

müsset; tamen hos statuit non esse silói contra­rios , sed horum unum esse parentem alterius, a quo mundus creatus sit. Corporum resurrectio­nem negavit, Legem, et Prophetas sprevit, sed Philumenae, quae insigne prostibulum, et praesti­giatrix erat falsas revelationes suis observandas dedit. Ab Rhodone quodam confutatus, et ad incitas redactus , respondit , unum quemque in eo debere perstare, quod semel imbibisset, et ad salutem perventuros omnes, qui suam in Chri­sto fiduciam colocassent. Ophitae , Cajanitae , Se- thiani, et Adamitas erant sectae partim etiam a Valentinianis, partim a Gnosticis descendentes. Op/i it ae docebant etiam, serpentem illum,, qui decepit Evam, fuisse Christum : iidem ser­pentem quemdam naturalem religioso cultu pro­secuti sunt. Cajanitae Cainum, Dathan, et Core rebelles adversus Moysem, nec non Sodo­mitas, et Judam proditorem in summa veneratio­ne habuerunt. Sethiani Sethum, qui anto diluvium vixit , pro Christo coluerunt, Gnostico- rum etiam affecti turpitudinibus. Adamitae ad eas sordes, quae Gnosticis erant, nuditatem etiam addiderunt, in suis conventiculis Adamum repraesentantes , dum in statu innocentiae fuisset. Post hos seculi secundi alii rursus Adamitae se- culo 2. adi finem vergente, ac tertii etiam exAna- baptistis circa a. i534. prognati, exstiterunt Ada­mitae , illorum primorum Adamitarum mores imi­tati. pag. 292. §. 45. Montanus docuit, Deum voluisse primo per Moysem , et Prophetas mundum sal­vare: cum sic ei res non processisset, corpus sumpsisse de Virgine; et in Christo sub specie filii praedicantem, mortem pro nobis obiisse: Ab an. I.Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 47

Next

/
Oldalképek
Tartalom