Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
46 Epitome Part. 1. Iris, et Episcopi sui sententiam, velut injustam quae proprie appellatio est, dum quis a sententia in se lata, quam non haliét justam, ad tribunal altius recurrit, eoque causam suam defert, ubi potestas est, rescindendae prioris sententiae, alteriusque ferendae. Attamen Marcion Hornam ivit, quamvis non ista ratione appellaturus, sed volens tamen recipi ad communionem Ecclesiae, ac proinde non via juris, sed solius gratiae. Hujus vero receptionis causa ad communionem , ex qua exoJusus est per suum Episcopum, non ivit ad alterius Ecclesiae, sed ad Romanum Episcopum, Cur vero ex Ponto usque Hornam ? Et cur hanc receptionem non appetiit ab alio aliquo Episcopo? Cum Romam venisset , et spe sua se frustratum vidisset, nec principem illic locum, t/)v TfoiSfy/», ut apud S. Epiphani um est, ac ne aditum quidem Ecclesiae impe- trasset, ad Cerdonis haeresim confugere in ani-^ mum induxit. Tw Primam Sedem; certe quidem , non ut Sedis istius Episcopus fieret, sed ut illius communionem impetraret. Igitur intelligitur eo recurrisse, non aliorsum, quod persvasum sibi habuerit, tamen per viam gratiae se illud posse obtinere ab hac Sede, quod sibi non deberi solam attendendo justitiam, animadverterat. Tanto igitur magis hinc enituit auctoritas Romanae Sedis Apostolicae , agnita jam illa etiam aetate, pag. 2 85. §. 44. Apelles fuit Marcionis discipulus: sed quem ob crimen luxuriae perpetratum is e sectae suae communione excluserat. Quamobrem novam ipse sibi sectam formaverat, e Marcionis dogmatibus quibusdam retentis, quibusdam transformatis. Itaque duos Marcionis deos cum retinuis-