Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
02 Epitome Part. I. fraudibus circumvenerat, obtinuerat literas, quibus jubebatur reponi ad Episcopatum, cum jam in ejus locum fuisset consecratus Sabinus. Episcopi Hispaniae, ambigui consilii, consuluerant super hoc Cyprianum: qui respondit rescriptum Stephani, siquidem per fallaciam, et subreptionem obtentum esset, vim non habere. Quod rursus praebet argumentum pro auctoritate Stephani , cujus decretum tantum inde habitum est non validum, quod ei obreptum per Basilidem fuisset. Inter Cyprianum, et Stephanum olim vulgo ponebatur controversia de Baptismoy quem Cyprianus cum omnibus Africae Episcopis non censuerit valere, si ab haeretico esset administratus, in contrariam vero partem Stephanus decretum fecerit. Nunc tamen jam Critici contrarie sentiunt. In Dissertatione mea quinta in Selecta argumenta Historiae Eccl. ego quoque in hanc partem concessi. Ex argumentis ibi productis quaedam tantum memorabo. Vehemens oppositio, quae ponitur Cypriani adversus decretum Stephani, non congruit cum eo, quod docuit idem Cyprianus in libro de Unitate Ecclesiae. In Concilio Nicaeno Can. lq. solummodo de Cathaphrygibus, et Pau- liänistis, eo quod legitimam formam verborum non observassent, rebaptizandis facto statuto, et unde intelligebatur, alios haereticos rebaptizandos non esse, nulla tamen mentio facta est de Afris rebaptizantibus haereticos. Deinde, si obtinuit mos per universam Africam rebaptizandi haereticos, et qui aetate S. Augustini jam nullus obtinuit, deberet alicubi exstare, quandonam desierit, et quo pacto : cujus vero rei, quae fuisset tam insignis, nuspiam in historiae monumen-