Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Ab an. I. Aer. Christ, usque ad Sec. IF. 55 mentis reperire vestigium est. Ipse etiam Sanet Augustinus Epist. 48- ad Vincent. Rogatian. affirmavit, rem hanc tantum a praesumptoribus, et mendacibus sub Cypriani nomine confictam esse. S. Pacianus quoque Episcopus Barcinonensis eamdem rem dixit nonnisi per calumniam Cypriano affictam esse. Etiam Concilium, quod ab Agrippino Episcop. Carthag. ponitur habitum esse juxta vulgo creditam narrationem istius controversiae jam ipse etiam S. Augustinus non habuit pro vere acto , in quo initium istius controversiae constituitur. Alterum quoque Concilium Africanorum post decretum, quod dicitur a Stephano Papa factum , habet evidentissi- mas notas falsitatis: nec ipsum decretum Stephani bene consutum est. Epistolae quoque Cypriani, quae hanc rebaptizationem habent, epistola Firmiliani, et alia monumenta, habentia istam rebaptizationem, sincera non sunt. A Novatia- nis , vel Donatistis, qui rebaptizabant, in patrocinium sui detestabilis erroris, et flagitii, res haec est mendaciter concepta , et fabricata, pagi 209. 29. Valerianus Imp. oct av am excitat persecutionem, a Macrino Procuratore rationum concitatus. In hac martyrium subierunt Xistus II. Papa , et Laurentius Diaconus. Illustre etiam martyrium exstitit S. Cypriani Episc. Carth. In Cappadocia puer quoque Cyrillus nomine non tantum invictam constantiam, verum etiam ardentissimnm desiderium exhibuit subeundi martyrii. Supricius autem Presbyter, superato etiam eculeo, cum Nicephoro antea familiari suo, multum licet deprecanti, offensam remittere noluisset, perdidit martyrii coronam. Valeriano a Epit. 5 Sa-