Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 19 gorius Turonens. Idemque desumitur ex S. Epi- phanio Hcer. 78. pag. 121. §. i3. Per rescriptum Trajani Imp. ad rela­tionem de Christianis a Plinio Procos. Bithyniae eidem factam tertia a. 98. fit persecutio eorumdem Christianorum. In hac Simeon Je- rosolymorum Episcopus in crucem actus, Igna­tius Episcopus Antiochen. Romam ductus, et leonibus objectus est. Per Hadriani, qui Traja­no successit in Imperio, rescriptum remisit per­secutio oblata per Quadratum eidem Hadriano apologia, et interventu Sereni i Grani ani Procos. Asiae, pag. 124. $. i4. Sed quia sacrificuli, et alii, quibus Christiani exosi erant, aliis praetextibus usi erant ad perdendos Christianos , tamen eadem per s e- cutio non cess savit, adeo, ut ipse etiam Hadrianus S y mp korosam cum septem filiis morti addixerit. Etiam gentiles philosophi, 110- minatim Celsus, scriptis suis sufflaminabant perse­cutionem. Hadrianus templa, quae exstruenda curavit, non Christo, verum sibi voluit struere. Ab Eodem Hadriano quae ferebantur miracula patrata, iidem illi, videlicet Spartianus, et Dio, qui ista memorarunt, habuerunt pro fictis. An­tonino Pio, qui Hadriano successit Justinus pro Christianis obtulit apologiam, in qua insti­tuta Christianae Religionis descripsit admodum dilucide, ut ostenderet, quam ista essent inno­cua. An toninus Pi u s prohibuit, ne quis Christiano faceret negotium solius Religionis cau­sa , poena etiam constituta in delatores./;«^. 128.

Next

/
Oldalképek
Tartalom