Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

20 Epitome Part. I. i5. Non eo minus, cum Antonino Pio Marcus Aurelius successisset, pergebant gentiles insectari Christianos, nominatim Smyrnae magnam hi in illos acerbitatem exercuerunt. In hac Ger­manicus adolescens in bestiam sibi paratam, ul­tro insili it. Quintus vero nimium antea praefi­dens, ad solum adspectum belluarum a Religio­ne descivit. S. Polycarpus igni traditus, et gla­dio confossus occubuit. Hujus apud Eusebium re­fertur precatio, facta ad Deum clara voce, dum jam ad rogum impositus esset. Quia vero in hac precatione is Beatam Virginem non invocaverit. Eas n agius hoc in argumentum traxit contra invocationem Sanctorum: quasi vero ibi locus fuisset coram gentilibus invocandi Beatam Virgi­nem, unde in opinionem delabi potuissent, nobis non esse unum Deum, verum a nobis coli etiam Beatam Virginem pro dea. Romae quoque ab ipso Aurelio Imp. Felicitas cum septem li­liis data neci, et Ptolemaeus, cum quibus­dam aliis ab Urbico Urbis Praefecto affectus sup­plicio est. Aurelio, et Lucio Vero consorti Impe­rii Justinus denuo porrigit apulogiam: idem fit a Melitone Episc. Sardensi, ab Apollinari Episc. Hierapol. et ab Athenagora, dum novum edictum factum esset adversus Christianos, pug. i53. §. 16. In bello, quod Imperator Aurelius gerebat contra Quaclos, et Marcomannos, dumque in summo discrimine Romanorum exer­citus esset in locum progressus , in quo cingere­tur altis, et praeruptis montibus, et ob aquae penuriam siti jam ad desperationem ageretur; Christiani in eodem exercitu legionis Melitinae suis precibus pluviam a Deo obtinuerunt exerci­

Next

/
Oldalképek
Tartalom