Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
i64 Epitome Part. IT. Constantinopolitanus. Ad literas ab Joanne IV. ad Constantinum datas Constans Ectliesim abrogavit, quin tamen istam Paulus ex valvis Ecclesiae, ubi erat affixa, sustulerit; insuper etiam induxit Constantem ad novum edictum faciendum, quem Typum vocarunt. In quo, Sancimus, ait Imperator, nobis subjectos non habere licentiam invicem a praesenti de una voluntate, aut una operatione, aut duarum voluntatum, aut duarum operationum qualemcunque proferre altercationem, aut contentionem, aut rixam. Pyrrhus venerat Romam, et quoniam errorem deposuerat, honori fi ce erat susceptus a Theodoro Papa, llediit autem ad eumdem errorem a Constante Imp. allectus et spe inductus recuperandi Episcopatus, quem deseruerat. Quo facto ab eodem Theodoro anathemate percussus Cst. Paulus vero ejus erat audaciae, ut ad Mar tinum I qui Theodoro in Pontificatu successerat, Typum miserit, utque eum subscriberet, imperando nomine Imperatoris. Is vero habuit Synodum Episcoporum lo5. a. 64g. in Laterano: in qua Ecthesis Hera- clii, et Typus Constantis damnatus est, nec non Cyrus, Sergius, Pyrrhus, et Paulus, missis ex Synodo literis quaquaversus ad omnes Episcopos. Etiam ad Constantem nomine Martini, et Concilii datae sunt literae, quibus rogabatur, ut fidem orthodoxam sua etiam auctoritate tueretur, omni eo, quod actum per Henoticum et Typum erat, refuso in eos, qui svasores, et opifices istorum decretorum erant. At vero Constans, Paulo instigante, misit Olympium Ex a r chain , qui, Martinum, nisi subscripsisset Typo , comprehenderet, aut interficeret. Hoc alterum cum tentasset, idque in