Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A Sec. V. usque ad Sec. VIII. i65 in Ecclesia, Martino sacrificante, is, cui hoc mandatum dederat, caecitate percussus est. Ite­rum vero Theodorus Calliopa cum eodem mandato Constantis venerat Romam. Qui Marti- num comprehensum, et navi impositum avexit noctu. Dum navis, quae illum vehebat, Constan- tinopolim appropinquasset, sparsum est tota ur­be advenire Martinum Dei hostem, haereticum, perduellem, proditorem, qui Romam, et Italiam tradere hostibus voluerit. Saraceni irruperant in Siciliam. Olympius Exarcha, ille idem, qui Mar­tinum occidere voluerat, contra hos infeliciter pugnaverat amittendo etiam exercitum. Is Márti­imra , venerari coeperat viso illo prodigio, quo caecitate percussus est is, cui mandatum occiden­di Martini dederat. Olympius insimulatus est proditionis, qua factum sit, ut Saracenis victo­ria cesserit. Conscium vero istius proditionis, nec de Olympio comprobatae, maligne etiam fecerant Martinum, ad causam praetexendam iis, quae acta in eumdem Martinum sunt. Ubi advectus estConstan- tinopolim, permissus est in portu jacere in graba­to, erat enim summopere podagricus diem totam, ut quasi tam insignis maleficus plebi exponeretur videndus. Deinde postquam tentus fuisset in car- cere mensibus tribus, productus in judicium est, quod in eum exercuit Troilus Praefectus aera­rio, illiusque criminis nomine damnatus est: et postquam deductus ad aream palatii, et in con- fluxu multitudinis, spectante Constantio ex fene­stra, anathema ei dictum fuisset, exutus vesti­bus usque ad interulam in compedibus , et ma­nicis praecedente carnifice cum stricto gladio in manu reductus ad praetorium est. Postera die venit Constans ad Paulum Episcopum, extremo morbo laborantem, narraturus cum gloriatione, quae

Next

/
Oldalképek
Tartalom