Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
A Sec. V. usque ad Sec. VIII. i65 stolae , quemadmodum adhuc demonstrabitur, non retinuerunt suam integritatem, sed sunt interpolatae. Sergius Ecthesim composuit, quae vox expositionem significat, Heracliumque induxit, ut hanc suo nomine sineret edi. In hac est: Nullo modo concedentes alicui ex omnibus unam, vel duas dicere, intellige voluntates, et operationes in Christo. Hanc Severinus, et Joannes IV. post Honorium Romani Pontifices damnarunt, alibi quoque ei occlamatum, magnaeque turbae excitatae sunt. Congruit vero istud in Ecthesi cum eo, quod etiam ab Honorio rescriptum erat Sergio. Hoc indicat, epistolam esse secundum Ecthesim transformatam, ut huic per illam accederet fulcrum. Pyrrhus, successor Sergii in Episcopatu, ultra progressus, unam solummodo operationem jam expresse praedicaverat, idque quasi juxta rescriptum, et epistolam Honorii ad Sergium. Ad vindicandam famam Honorii Joannes IV. Papa in epistola ad Constantinum Imp. Heraclii filium , docuit, Honorio fuisse scriptum a Sergio, quosdam esse, qui dicerent, duas in Christo contrarias esse voluntates, atque secundum hoc Honorium etiam respondisse, duas in Christo mentis, et carnis non esse, quemadmodum in nobis, adversantes invicem voluntates. Pyrrhus conscius veneni , quo Constantinus per novercam sublatus est, ne poenas daret, fugit in Africam. Ibi illum Maximus, Abbas, Romam per Africam pergens , coram pluribus Episcopis adgressus, ita disputando pressit, ut errorem suum recognoverit: idem Maximus etiam Monothelitas arguit de corrupta epistola Honorii ad Sergium. In locum Constantini Constans factus est Imperator; in locum Pyrrhi Paulus Episcopus li * Con-