Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
i6o ' Epitome Part. IT. interemerunt. Supra nonaginta millia Christianorum erant, qui in Palaestina sic perierint. Jam etiam Alexandriam in Aegypto, Carthaginem in Africa tenebat Chosroes, nec ullis conditionibus acquiescere voluit, ut pacem daret, nisi Heracli- us cum toto populo suo Christum abnegasset, solemque adoraturus esset. In his angustiis Heraclius se totum ad Deum vertit, atque suam omnem in eo locans fiduciam novas vires comparavit adversusChosroem, atque in expeditionem profectus Christi imaginem , velut signum exercitus ipse manu sua gestabat. In prima statim expeditione ipse prior adgressus Chosroem , irrupit in Persidem , hostes, qui eum a tergo adgressi erant, profligavit, castra cepit, et diripuit ingenti praeda potitus. Post hanc expeditionem primam , quae a. 622. facta est, Chosroi Heraclius svaserat pacem: qui vero nihil de hac audire volens, etiam exercitum expedivit ad fines Romanorum vastandos. Igitur subsequente anno iterum Heraclius invasit Persidem , arma contulit cum Chosroe eo successu, ut is deserto exercitu fugerit, Eumdem successum habuit tertia, et quarta Heraclii expeditio contra eumdem Chosroem. Tunc autem Chosroes etiam Avares , Bulgaros , Sclavos , Gepidas , concitaverat ad bellum, et ad directe adgrediendam Con- stantinopolim, suo etiam misso exercitu duceSal- bara. Heraclius divisit exercitum, et parte ejus una secum retenta, alteram miserat ad defendendam Constantinopolim. Sub ipsis moenibus commissum est praelium tanta hostium strage, ut mare purpureum colorem induerit. Adhuc unam postea Heraclius fecerat expeditionem a. 628. tum- que bellum confectum est. Chosroes iterum ita