Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A See. V. usque ad Sec. VIII. 155 quern in Pontificatu secutus est Gregorius cogno­mento Magnus Pelagii antea Apocrisiarius Con- stantinopoli, qui Futychium Episcopum Constan- tinopolitanum asserentem carnem, in qua a mor­te surrecturi sumus, non futuram veram carnem, errroris convicerat, pctg. 193. §. 22. Joannes cognomento Jejunator Episcopus Constantinopolitanús in Synodo Con- etantinopolitana a. 588. assumpserat titulum Patri­archae oecumenici. Hoc ita improbavit Pelagius JI. Papa, ut Apocrisiarium suum prohibuerit cum Joanne Missarum solennia celebrare. Gre­gorius M. istud etiam nomen blasphemiae esse dixit, cujus nominis arrogantia, omnes Sacerdo­tes honore Sacerdotii exspolientur. Nempe Gre­gorius credebat, Joannem in tali sensu sibi titu­lum Episcopi oecumenici sumpsisse. Si vero per Episcopum oecumenicum intelligatur is Episcopus, qui in universum orbem tenet Primatum, qui totius Ecclesiae caput est, qui sibi pascendi, et regendi universalem Ecclesiam habet a Christo traditam plenam potestatem ; nullum dubium es­se potest, quin isti nomen congruat oecumenici Episcopi, atque is etiam vere sit. Itaque hoc da­tum est Leoni M. ab ipsis etiam ejus legatis in Chalcedonensi Synodo, et a pluribus aliis: quo tamen ipsos Pontifices non esse usos Joanni ei­dem testabatur S. Gregorius. Sed nec in hac si­gnificatione poterat competere eidem Joanni Epi­scopo Constantinopolitano, in quo sit arrogantia Primatus supra universalem Ecclesiam , et quem, dum ille sibi arrogaverat, insurrexit adversus Primatum, quem Christus in cathedra S. Petri constituit, nec illum in hac perstare voluit, Quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom