Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
i56 Epitome Part. II Quod quale sit, satis sua sponte quisque potest videre, et intelligere. Anno 5qo. dum Romae saeviret pestilentia, idem S. Gregorius Litaniam, id est supplicationem per triduum instituit, ordinatam admodum concinne. In Gallia quidam Episcopi Judaeos vi adigebant ad B ap t i smu m. Hoc Gt 'egorius prohibuit. Episcopus Tarracinensis Judaeos ex loco, ubi habebant synagogam, abactos primus in alio loco permiserat aliam sibi synagogam struere, postea autem eos etiam hinc expulerat. Cui scribens S. Gregorius, Si ita est, ait, volumus, ut conquerendi causam tollas: quippe infideles mansuetudine, benignitate, hortatu ad Chi'istianam Religionem attrahendi sunt> non autem minis, et terrore arcendi. Quidam Petrus ex Judaeo Christianus neophytus ad sjmagogam Judeeorurfi contra Episcopi prohibitionem vi adhibita intulit, et statuit in ea effigiem Christi e cruce pendentis, et Deiparae. Laudavit Gregorius Episcopum, quia rem prohibuerit. Imagines vero cum ea , qua dignum est veneratione jussit e synagoga auferri. In Sicilia in praediis Romanae Ecclesiae Gregorius Judaeos attrahere studuit tributa vel relaxando, vel minuendo. Serenus Massiliensis Episcopus, sacras Imagines confregerat, et ejecerat ex Ecclesia, quod plebs erga has limites venerationis egressa esset. Gregorius laudavit Episcopi zelum, ne quid ma- nufactum adorari posset, sed culpaverat, quod eas confregerit. Idcirco enim picturas in Ecclesiis adhiberi, ut hi, qui literas nesciunt, saltem in parietibus videndo legant, quae legere in codicibus non valent. Itaque Episcopum jussit Imagines ad Ecclesiam referre, una vero etiam edoce-