Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

i54 Lpitomz Part. II. erat Diaconus, mortem accelerasset. Subtraxe­rant se idcirco ab eo alii Episcopi: quos postea sibi reconciliavit jurejurando contestans se istius criminis expertem. B asnagiu s autem ex hoc facto conclusionem fecit , a Presbj?tero etiam Epi­scopum posse consecrari, immemor, lschyram, quem ordinaverat Presbyterum Cclluthus Presby­ter, non fuisse agnitum Presbyterum, In consecra­tione Episcopi per tres Episcopos , unus tamen eorum est consecrator: duo alii tantum assistunt, et manus imponunt, quemadmodum manus cum Episcopo, ordinante Presbyteros, imponunt omnes etiam praesentes Presbyteri. Ju s t ini an u s Imp. qui se solebat immittere ad negotia Religionis, ulterius, quam ad eum spectaverit, et ad ipsas decisiones quaestionum Fidei, demum eo decidit, ut statutum fecerit, Christi corpus jam ante ejus resurrectionem a morte fuisse ejusmodi, quod nec esuriem, nec sitim vel aliam similem mole­stiam, et dolorem sentire potuerit. Istudque dare iterum omnibus credendum volebat. Aph- iartodocitarum iste error est vocatus. Gothorum regnum in Italia T otii as in­staurare voluerat, jamque Romam etiam cepe­rat: per Narsetem autem belliducem etiam iste devictus ab Justiniano Imp. est. Narsetem dein­de exauctoravit Imperator Justinus II. qui Justi­niano successerat propter exactiones, quibus ni-» miis presserat Italiam. Ille ab Imperatrice etiam laesus dicto indecoro, Longo b ar do s ex Pan­nonia in Italiam evocavit, qui eam sibi subje­cerunt. Hi prius ethnici, atque ideo etiam Chri­stianis infesti, a. 5gi. Religionem Christianam susceperunt. Pelagio I. in Pontificatu successit Joannes III. Huic Benedictus I. isti Pelagius II. quem i

Next

/
Oldalképek
Tartalom