Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
A Sec. V. usque ad Sec. VIII. i5 5 evibrarunt , se omnia juxta tenorem apicum lectorum, et ab Apostolica Sede acceptorum , peregisse. Bas nag i us autem Yigilium levitatis arguit, quod haec Capitula, quae prius damnare noluerit, postea tamen damnaverit. Merito erant damnanda, quia erant omnino impia, ad offensionem tamen multorum vitandam , et ne quod dissidium accideret, judicaverat abstinendum liac condemnatione: siquidem id sine ullo dispendio posset fieri, quandoquidem errores illis Capitulis contenti, jam sufficienter alioquin damnati essent. Idem declaratione facta, in quantum illa Capitula damnarentur, ut id nulli damno esset Chalcedonensi Concilio, caverat, ne quod schisma accideret. Accidit tamen, non Vigilii, sed illorum qui suse opinioni praefracte inhaerendo istud fecerant. Africani falsitatem istius suae opinionis citius adverterunt, et Ulyriciani, tardius Episcopi Veneti, et Istriae. Ab hac synodo ipse etiam Origenes una cum suis erroribus damnatus est. Id manifestum fit ex anathematis- mo undecimo octavae sessioni subjecto; cujus damnationis mentioj|fit etiam in synodo oecumenica sexta, et septima, pag. 178. §. 21. Vigilius rediens Constantinopoli mortuus Syracusis est. Ei successit Pelagius I. illius antea apocrisiarius Constantinopoli. Consecratus autem est nonnisi post menses tres; quod eousque illius consecratio dilata sit, donec consensus Imperatoris Constantinopoli allatus fuisset in illius electionem. Reges Gothorum istud exercuerant. Orientis vero Imperatores recuperata Italia idem continuarunt. Est autem consecratus a duobus Episcopis, et uno Presbytero, Infamatus erat Bel agi us quasi Vigilio, cujus erat