Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
honorem , verum etiam potestatem, Episcopis harum Ecclesiarum jurisdictionem exercentibus supra integram dioecesim, quae juxta divisionem Imperii Romani multas complectebatur provincias. Episcopi curam gerentes dioecesium dicebantur Metropolitae , vel etiam Patriarchae ; uni provinciae praesidentes, ejusque Episcopis, vocabantur Primates ; uno vero nomine Archiepisco- pi omnes , supra alios Episcopos auctoritate eminentes. Haec eminentia Episcoporum aliorum supra alios non venit a dignitate urbium, in quibus Episcopi sedes habebant: neque etiam tantum postea discrimen hoc inductum est per statutum aliquod Ecclesiae, cum ab initio omnium Episcoporum aequalis fuisset potestas: Sed hujus muneris (Apostoliéi) sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro, Apostolorum omnium summo, principaliter collocaverit, ut ab ipso, quasi quodam capite, dona sua, velut in corpus omne diffunderet quemadmodum ait S. Leo M. Epist. 10. ad Episcopos provinciae Viennens. pag. io5» §. g. S. Paulus ex Asia in Europam transiens , praedicat Evangelium in Graecia > et Macedonia. Athenis Dionysium Areopagitam ad fidem convertit. Hic Dionysius, factus deinde Episcopus Atheniensium diversus est a Dionysio, qui Parisiensis erat Episcopus. Libri, qui nomeil gerunt a Dionysio Areopagita, non sunt vere illius libri. Paulus cum eleemosynis in Macedonia et Asia collectis cum ivisset Jerosolymam, et ab Judaeis accusatus Praesidi esset, ad Caesarem appellati, et mittitur Romam, ubi biennium tenetur in custodia, pag. 110. i 6 Epitome Part. 1. $■ io.