Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

§. 10. Nero Imp. cum sibi fecisset spe­ctaculum succensa Roma ardentis Trojae, ut odi­um, quod ideo incurrerat, a se averteret, cau­sam incendii contulit in Christianos, atque sae­vam nimis in hos excitavit persecutionem, neque tantum Romae, verum etiam in aliis provinciis Romani Imperii. In hac persecutione Petrus Ro­mae in crucem actus, Paulus capite plexus est a. Aer. Chr. 67. Ad commune odium Neronis in Christianos accesserat, quod Simon magus ei promiserit se volaturum in caelum, Apostolorum vero precibus, Deo factis, dejectus sit. Petrus, et Paulus eodem anno et die passi sunt. pag. 112. Ab an. I. Aev. Chr. usqlle ad Sec. IV. 17 11. Simonem magum vere esse prae­cipitatum ex aere, perhibent, Eusebius, S. Cy­rillus Jerosol. S. Hieronynimus , Sulpicius Sev. S. Epiphanius , S. Philastrius , S. Augustinus , di- cens Romae eo die etiam jejunium fuisse serva- 1 im, et postea etiam continuatum die videlicet Sabbati, quo res ista erat acta. Arnobius lib. 2. adu. Gentes ipsum locum etiam Brundam memo­rat, quo Simon post casum delatus sit, et ubi ex altiore loco domus se praecipitem dederit. Cri­tici tamen praesertim e Protestantibus renuunt hanc Simonis praecipitationem vere factam esse, eo quod Justinus M. in sua apologia 1. quamvis mentionem fecisset Simonis , tamen tacuerit de ejus praecipitatione, et quod neque Scriptores gentiles eam meminerint. Est vero hoc argumen­tum a silentio ductum adversus tam multos tesles rem illam asseverantes, quod proinde praepon­derare non debet, aliorum testificationi, nullam habenti suspicionem falsitatis. Justinus M. etsi praecipitationis Simonis nullam fecerit mentionem, Lpit. • 3 ta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom