Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Epitome Part. II. cit adhibito Menna Episcopo Constantinop. et Pelagio Eom. Pontificis Aprocrisiario, quo novem errores Origenis anathemate feriuntur, speciatim- que isti, Animas hominum praeexstitisse, sed in deterius conversas , supplicii causa esse missas in corpora; animam Christi quoque praeexstitisse, et unitam fuisse Verbo , antequam Verbum caro factum esset; Christum in futuro seculo crucifixum iri pro daemonibus , nec horum, et impiorum hominum futurum perpetuum supplicium. Subscriptionis causa scriptum hoc missum est cum ad alios Episcopos , tum etiam ad Vigilium Papam. Origenistae cum se huic decreto opponere ausi non fuissent, ejusmodi fr a u cl em machinati sunt. Theodorus antea monachus deinde Episcopus Caesareensis in Cappadocia Justiniano, cui erat percharus, consilium dedit, ut si vellet Acephalos (supra $. 11.) ad unitatem Ecclesiae revocare, in quo laborabat, curaret condemnanda scripta Theodori Mopsuesteni, et Theodoreti adversus Cyrillum anaihematismos, nec non episto- lám Ibae ad Marim : nam ideo Acephalos abhorrere a Concilio Chalcedonensi, quod ista, Ne- storii erroribus infecta, tamen intacta ab hoc Concilio relicta essent. Itaque Justinianus librum composuit adversus Tria Capitula, sic enim vocari solent illa tria scripta modo memorata, et per Episcopos subscribendum curavit. Sed adversabantur Episcopi IIlyres, Itali, Galli, Hispani, et omnium maxime Afri , quorum plures etiam idcirco ab Imperatore mulctati exilio sunt. His, qui adversabantur, videbatur per damnationem Trium Capitulorum laesum esse Concilium Chalcedonen- se. Ad turbas componendas, quae non mediocres i5o