Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
A Sec. V. usque ad Sec. Vili. i5i eres excitatae erant, Justinianus Vigili um pam ad seCo nst antinopolim elicuit, eum in finem, ut ab hoc etiam obtineret subscriptionem in damnationem Trium Capitulorum. Nolebat vero hoc facere. Cum tamen Imperator ursisset, fecit hanc subscriptionem in Concilio septvaginta Episcoporum, hoc tamen addito expresse: Salva in omnibus reverentia Synodi Chalcedonensis. Hoc Vigilii Judicatum fuit appellatum: quo habito J ustinianus Episcopus ubique locorum compellebat ad faciendam damnationem Trium Capitulorum. Jgnis vero hinc vehementior accensus, ita ut Episcopi Africani, Illvriciani, et Dalmatae ab ipsius Vigilii communione recesserint, et schisma fecerint. Justinianus ad ipsius etiam Vigilii petitionem convocavit generale Episcoporum concilium. Vigilius autem suum Judicatum recepit , et denunciavit, eum, qui usque ad tractatum universalis Concilii aliquid fecisset de illis Capitulis, futurum alienum a communione Sedis Apostolic*. Synodus indicta Constantinopolim est ad diem 5. Maji 553. Convenerunt Episcopi i65, plerique ex Oriente, pauci ex Occidente. Instabat Vigilio Imperator, ut refragantibus quantumvis Afris, et Illyricianis cum Orientis Episcopis damnaret Capitula. Quod cum Vigilius non fecisset , Justinianus tamen eorum damnationem in Ecclesia, et in publicis Urbis locis affigi jussit. Vigilius vero ad se convocavit Episcopos, et declaravit, Quicunque edictis consensum praebere voluerit , sciret se ab Apostolicae Sedis communione suspensum. Justinianus mandatum dat de Vigilio comprehendendo. Is fugit in Ecclesiam. Ex hac per praetorem, cujus officium erat