Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A Sec. V. usque ad Sec. VITT. 1A9 gio , quae sunt jam producta in Institutionibus. Agapetus Constantinopoli supremum diem obiit. Agapeto Silverius successit in Pontifica­tu. Theodora Augusta ab lioc petierat, ut Anthimum reponeret ad Episcopatum Constan- tinopolitanum. Quod cum is se facturum negas- set, Theodora mandante a Belisario belliduce Pataram, Lyciae civitatem, missus in exilium est, et Vigilius electus, qui cum Agapeto munere functus Diaconi Constantinopoli erat, et auro ab ea accepto promisit, si Pontifex fieret, se An- tlumi, Severi, et Theodosii, de quibus jam su­pra fuit, fidem approbaturum, quo ipso auro etiam tisus est ad comparandum sibi Pontificatum. Has etiam dederat literas scribens, se eam, quam illi, fidem et tenuisse et tenere. Hoc autem fe­cit vivente adhuc Silverio, ac proinde nullus ad­huc tum Pontifex. Ejusdem Vigilii non bonis artibus Silverius Patara deportatus est in insulam Palmariam, ubi fame enectus est. Quaestio est, quomodo tamen Vigilius legitimus Ponti­fex fuerit. Electio illa ipsius vivente Silverio erat nulla. Clerus autem mortuo Silverio perstitit in ea erga Vigilium sua voluntate, qua jam illum prius elegerat. Ita deinde assecuius Pontificatum est, quem etsi malis artibus quaesitum magna animi fortitudine gessit, pag. 169. (jj. 20. Origenistarum factio ad hoc tem­pus, quo Justinianus Imperio praefuit, ita incre­verat, praesertim inter monachos, etiam in au­dacia , ut eorum trecenti cum fustibus, et ligo­nibus adversum eos venerint, qui ab ipsis dissen­tirent , et ex monasterio expulerint. Hi cum re- curissent ad Justinianum Tmp. is scriptum confe­

Next

/
Oldalképek
Tartalom