Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

truS cum Joanne pergens ad templum hominem a nativitate claudum sanasset, tot rursus conver­si sunt, ut ad quinquies mille credentium nu­merus increverit. Apostolis Sacerdotes, et Senio­res Judaeorum poenas comminantur, si perge­rent ulterius praedicare Evangelium. Jidem his neglectis minis, caeduntur. Diaconi septem ah Apostolis ordinantur. Ad ministrandum men­sis hi instituti sunt. Mensae vero intelliguntur sacrae, ad quas Eucharistia consecrabatur, et fi­delibus distribuebatur , dicente S. Ignatio M. Epist. ad Trallian. Neque enim ciborum, et po­tuum ministri sunt, sed Ecclesice Dei admini­stratores. Penes eosdem Diaconos erat admini­stratio facultatum Ecclesiae. Erant etiam Diaco­nissae jam primaevo tempore Ecclesiae, consti­tutae ad ministerium erga feminas , dum baptiza­rentur, et ad curam gerendam infirmorum, pag. 8qi 3. Judaei persecutionem excitant adversum Christi fideles. S. Stephanus Dia­conus ab illis lapidatur. Alii praeter Apostolos Jerosolyma diffugientes spargunt ubique locorum, ad quae venerant , Evangelium usque Antiochiam. Saulus , dictus postea Paulus, convertitur. Philippus unus e Diaconis convertit Samari­tanos. His Petrus, et Joannes Apostoli per ma­nuum impositionem tribuunt Spiritum S. Iisdem Simon magus pecuniam offert, petitque, ut eamdern potestatem cum eo communicent. Idem Simon primus fit haeresiarcha, seipsum praedicans esse Sermonem Dei Aoy0» ©«oo, omnipotentem , et Helenam prostituti pudoris feminam suam pri­mam intelligent i am , per quam omnia facta sint, etiam ipsi Angeli. Eodem fere tempore ApoU Epit.Pars I Ab a. I Aer. Chr. usq. ad Sec.IE. 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom