Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
lí Epitome Part. /. Ionius Ty aneu s , orbem peragratus, mira ferebatur mulla patrasse, quae Philostratus sub Alexandro Severo in gratiam Juliae uxoris ejusdem Severi conscripsit, et commenta, vel certe praestigias suis commentis auxit. Pii ero cies quoque in libro, quem PhiJalethen inscripsit, jactabat prodigia ab ethnicorum diis patrata quaerens obfuscare vera Christianorum miracula. pag. 91. §.4. S. P e t r u s invisit loca, in quibus plantatae erant Ecclesiae. Liddae Aeneam quemdam a paralysi liberat, in Joppe Tabitham a morte suscitat, et Caesareae Cornelium Centurionem cum tota domo baptizat. Idem Antiochiae sedem Episcopalem sibi constituit, quam annis septem tenuit, pag. g4. §. 5. Apostoli ex Judaea ad praedicandum Evangelium dividuntur in alias regiones, et orbis terrarum partes. Petrus anno secundo Claudii Antiochia Sedem suam transfert Romam. Non satis luculentum est de omnibus Apostolis, ubi praedicaverint Evangelium, nequidem de Ja- cobo, num Hispanorum Apostolus fuerit. Symbolum, quod Apostolorum dicitur, est vere confectum ab Apostolis non tantum Rufini, verum etiam testimonio SS. Irenaei, Ambrosii, Cae- lestini I. Papae , pluriumque aliorum. Inde hoc dictum esse Apostolorum, quod doctrinam contineat Apostolorum , quemadmodum contra argumentantur Calvinus, Basnagius, et alii quidam, nőn sequitur. Hinc enim consequens esset, Nicaenum, et omnia alia Symbola Fidei esse dicenda Symbola Apostolorum: quod tamen ita non iit. pag. 90. §• 6-