Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Epitome Tart. II. loco motus cum confugisset ad Zosimum Papam; is Faustinum Episcopum , Philippum et Asellum Presbyteros in Africam miserit ea de causa, ut Apiarius, quem judicasset innocentem esse, reponeretur ad Presbyteratus gradum, idque legatos ursisse vi Canonis Nicaeni, sed qui ex Sar- dicensi Concilio sumptus fuerit, in Nicaeno autem Concilio non exstiterit. Attamen ab Episcopis Africanis repositum esse Apiarium , non tamen in Siccensi , verum Tabracensi Ecclesia: cumque etiam hic rursus ex Presbyteratu dejectus fuisset ob crimina, is vero etiam nunc ad Caelestinum Papam recurrisset, iterumque ab hoc illius reponendi causa legati in Africam venissent, sed is crimina sua confessus fuisset, scri- pissse Africanos Episcopos Caelestino Papae, ne a se excommunicatos in' communionem suam ultra reciperet, quia hoc etiam a Concilio Nicaeno definitum sit, et abstineret etiam a suis Clericis in Africam mittendis, ne fumosum typhum seculi in Ecclesiam Christi videatur velle inducere. Est autem res haec tota , quae fertur acta inter Zosimum , et Episcopos Africanos nonnisi ficta, et ne figmentum quidem adornatum bene. Nam ille canon, qui dicitur ab legatis Zosimi sub nomine Canonis Nicaeni non recte productus, est revera in Nicaeno Concilio conditus, non in Sardicensi. Id, quod jam supra Part. I. $. 66. declaratum est: sed neque istud quod constitutum hoc canone est , initium sumpsit a Nicaeno Concilio , quem Julius T. Papa morem antiquum vocat, a Concilio Nicaeno solummodo confirmatum. Romanus Pontifex habet sibi datum a Christo Primatum jurisdictionis supra universam Ecclesiam. Qualis igitur iste Primatus jurisdictionis esset, si Romano Pontifici non esset jus re-» ci118