Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
A See. V. as que. ad Sec. VIII. 119 cipiendi appellationis ? Istius figmenti compositor fuit auctor Codicis, qui Africanus vocatur, quemadmodum satis luculenter me ostendisse puto in Dissertationis meae VII. in Selecta argumenta Hist. Eccl. $. 4. ad quam lectorem jam etiam in Institutionibus ejusdem Historiae remisi. PaS' 3l§. 5. S. Augustinus in epistola ad Sixtiun doctrinam Orthodoxam exposuit de Originali peccato, et de Gratia. Haec perlata etiam est ad Adrume tinum caenobium in Africa. Quam cum monachi legissent, disputationes inter eGS coortae sunt, dum inter hos fuissent , qui existimaverint, Gratiam sic asseri a S. Augustino, ut liberum hominis sufferatur arbitrium. Itaque Valentinus coenobii praeses, rem 5. Augustino significavit. Quapropter is librum composuit de Gratia, et libero arbitrio, et ad Valentinum misit: dumque ex hoc etiam libro unus eorumdem monachorum conclusionem fecisset, eum, qui male ageret, non esse arguendum, sed solum modo pro hoc Deum, ut gratiam ei det, orandum, eo quod S. Augustinus in hoc libro praedicaverit, omnia bona nostra opera esse Dei dona , alterum etiam librum idem Augustinus de Correptione , et Gratia confecit, et monachis misit Adrumetinis. Etiam in Gallia non omnibus probabatur doctrina S. Augustini de Gratia , idque praesertim Massiliae. Tametsi enim Originale peccatum, et Gratiae divinae necessitatem ad salutem confiterentur; tamen initium fidei dicebant venire a nobis ex solisque naturae viribus , nec non et perseverantiam : quibus idcirco Se in ip e lag i anorum nomen datum est. Dum 6. £29. Episcopi Arausicam ad dedicationem ECr-