Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A Sec. B. usque ad Sec. VITT. 117 mnaret, Pioma aufugit, atque ob hoc a Zosimo Papa scriptis amplissimis perdamnatus est. Basnagius etiam in hac agendi ratione Zosimi cum Caelestio, invenit, quod carperet. Dicit, se illum non posse non accusare negligen- tiae, qui haereticum libellum catholicum esse pro­mi nciaverit , dum docet ex Cathedra. Qua Aero ratione Zosimus Caelestii liborum dixerit Catho­licum , idque omnino recte, demonstravit S.Au­gustinus: Bduritas , ait, emendationis, non fal­si t as dogmatis approbata est ,* et pr opt er e a li­bellus ejus Catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si quce forte aliter sápit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta, ac demonstrata respuere. Profecto quidquid interea lenius actum est cum Caelestio, servata dumtaxat antiquissimae, et robustissi­mae fidei firmitate, correctionis fuit clementissi- ma svasio, non approbatio exitiosissima pravi­tatis. Scripta amplissima, ut ea vocavit Marius Mercator, quibus damnatus a Zosimo Caelestius est, epistola fuit, quam S. Augustinus appella­vit Tractoj'iam missam quaquaversum ad omnes Episcopos subscriptionis causa. Qui subscribere noluerunt, sententia excommunicationis percussi sunt, suisque Episcopalibus privati , non tantum Sacerdotali, verum etiam Imperiali decreto. Hi octodecim erant, atque inter hos praecipuus Ju­lianus Episcopus Eclanensis. pcig. 20. §. 4. Jn Collectionibus Conciliorum, et apud Scriptores Ecclesiasticos occurrit Conci­lium C art ha g i ne n se, quod a. 4iq. ponitur esse habitum ab Episcopis 217 in causa Api­ari i Presbyteri Siccensis, qui ob crimina sua

Next

/
Oldalképek
Tartalom