Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Epitome Part. II. vero appellatione neglecta Ephesum ivit, ubi ad Presbyteratum irrepsit. Pelagius Jerosolymae probitatis specie in animum se insinuaverat Joannis Episcopi. Disputationibus vero exortis ob ea, quae spargebat, Joannes instituit concilium, nullum tamen judicium tulit, ut integram causam reservaret Innocentio I. R. P. A duobus Episcopis Herote, et Lazaro cum Pelagius delatus fuisset ad Eu logium Caesareensem in Palaestina Episcopum, rursus habitum est Concilium Diospoli quatuordecim Episcoporum, quos Pelagius fefellit, atque hoc pacto se damnatione exemit. Qua Pelagii absolutione illius sectatores audaciores facti monasterium S. Hieronymi, quia adversus Pelagium scripserat invaserunt, et incenderunt, nec a caedibus abstinuerunt. Anno 416. iterum duo Concilia in Africa Carthagine , et Milevi sunt habita r quae sua statuta confirmationis causa ad Apostolicam Sedem miserunt. Pelagius quoque misit literas ad Innocentium Papam, qiiibus exposuit, quid crederet, sed verbis ambiguis, petii tque , ut si quid minus perite et caute scripsisset, hoc is vellet corrigere. Hae literae Zosimo, qui Innocentio in Pontificatu successerat, sunt redditae. Inno- centii morte audita Caelestius eLiam propere venit Romam, libellumque sui purgandi causa eidem Zosimo obtulit, et si quis forte ignorantiae error ei obrepsisset, petiit ipse quoque a Pontifice, ut istud corrigeret. Pontifex scripserat Episcopis Africanis, Pelagium et Caelestium non debuisse damnari, siquidem mentis obstinatio ab ipsis abfuerit. Dilatus Caelestius, donec ab Episcopis Africanis rescriptum esset, ac deinde vocatus , ut errores , de quibus erat accusatus, damna116