Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
inorbis consumpti sunt. In locum Chrysostomi Arsacius fuit positus Episcopus, sed a quo abhorrebant omnes, gravem idcirco persecutionem perpessi. Huic Atticus successerat: qui cum Innocentium pro se deprecatus fuisset, veniam, et communionis literas ea conditione impetravit , si nomen Chrysostomi , jam vita functi, diptychis inseruisset: quod ille fecit, atque hoc pacto eos etiam, qui ab ipso dissidebant, sibi quoad communionem adjunxit, pcig. 7. §. 3. Anno 4i2. s e c t aV eldg i anorum, et alio nomine Caelestianorum exorta est auctore Pelagio , et Cselestio ejus discipulo. Pelagius errorem hausit a Rufino monacho Aquilejensi, qui vero eum dem suxerat ex libris Origenis. Pelagio Caelestius Romae se adjunxerat. Hinc ad errores suos disseminandos primum in Siciliam, dein de in Africam profecti sunt. Caelestio manente Carthagine, Pelagius in Palaestinam se contulit. Caelestium Paulinus Diaconus Mediolanensis jam a se cognitum ad Aurelium Episcopum Carthaginensem detulit. Habitum est concilium, in quo damnatus est propter has assertiones: Adamum, mortalem factum, moriturum fuisse, etiamsi non peccasset; Adamum seipsum tantum per peccatum, quod commisit, non genus humanum laesisse; Parvulos, dum nascuntur in eo statu esse, in quo Adam erat, antequam peccasset; Nec per peccatum Adami omne genus humanum mori, neque etiam istud omne per Christum resurrecturum esse; Legem mittere ad regnum caelorum, quomodo et Evangelium ; Homines ante adventum Domini fuisse impeccabiles, id est, sine peccato. Ab sententia istius concilii Caelestius appellavit ad Romanum Pontificem: qua A Sec. V. usque ad Sec. VITT. n5