Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
nire, metuens periculum, quod jam expertus erat: sed misit tres Episcopos sui loco, dato Canone quem perferrent, qui in ArianorumAntiocheno conciliabulo contra S. Athar^sium erat constitutus. Supra Part. /. §. 64. Actus rursus est in exilium. In vigilia Paschatis a. 4o4. qua id actum est, Presbyteri Ecclesiae Constantinopo- litanae, ne se contaminarent communionem servando cum Episcopis istius conciliabuli, sacras functiones in thermis agere instituerunt: hinc vero cum pulsi fuissent, profanatis per milites ipsis etiam Sacris, et ad campum se contulissent, inde quoque per milites dispulsi sunt. Chry sóst o m u s per Pansophum, et tres alios Episcopos , Hornam missos, causam suam detulit ad Innocentium I. Papam. Eadem de re Episcopi quadraginta, et Clerus Constantinopolita- nus literas ad eumdem Innocentium misit. Is Theophili judicium rescidit, et ut novum concilium fieret, decrevit, ipsi etiam Theophilo praecipiens , ut se in eo sisteret. Thessalonica etiam per Imperatores Arcadium, et Honorium erat constituta, ubi hoc concilium haberetur. Erant missi legati ab Innocentio Episcopi quinque, Presbyteri duo, et unus Diaconus. His iter interclusum est Constantinopolim, et literae, quas ferebant, vi ereptae. Chrysostomus autem ductus est primo Cucusum locum Armeniae, ubi nulla securitas erat vitae propter incursiones continuas hostium, deinde Arabissum in eadem Armenia adhuc deteriorem locum: hinc quoque dum adhuc Pityuntem in ora maris Pontici deportaretur , et Comanam jam in Pontica regione pervenisset, mortuus est. Eudoxia mense septimo post, Arcadius anno altero decessit, item ceteri Chrysostomi adversarii cito, et atrocibus mor114 Epitome Part» 12,