Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
A Sec. V. usque ad Sec. Vili. ii5 in Synodo Episcoporum judicium exerceret ín Chrysostomum. Haec synodus habita est Chalcedone, quae Civitas vix uno milliari distat Constan- tinopoli in ejus suburbio dicto ad Quercum. Theophilus multos etiam Clericos pecuniis conduxerat ad libellos dandos contra Chrysostomum. Nec ex Episcopis deerant, qui illius accusatores fierent, reprehensi ab eo, aut etiam depositi ex Episcopatu. Ad hanc synodum Chrysostomus citatus, negavit se venturum, nisi prius ex hac exclusus esset Theophilus: sed provocationem suam misit per tres Episcopos ad oecumenicam synodum, qui indignissime sunt excepti. Chrysostomus eo nomine, quod non se stitisset concilio , damnatus, mandato Imperatoris deportatus est in exilium. Seditione vero idcirco exorta Constantinopoli, jam altera die reductus est summa laetitia populi. Episcopi, adversarii Chrvso- stomi in fugam se dederunt, ipse etiam Theophilus : quem si populus comprehendere potuisset, in mare praecipitem egisset. Is monachos deinde, quos vexaverat sponte in gratiam recepit, ut sui accusationem sopiret. Intercesserant duo tantum menses, et nova tempestas excitata est adversus Chrysostomum. In vicinia Ecclesiae, quae Sophia dicta est, statua argentea erat erecta Eudoxiae Imperatricis. Theophanes Urbis Praefectus ludos ad hanc statuam instituit, Paganorum moribus haud dissimiles. Chrysostomus idcirco Theophanem reprehendit. Is rem sic ad Eudoxiam retulit, quasi Chrysostomus obsisteret venerationi, quae a populo Imperatrici exhiberetur. Fit denuo Episcoporum concilium, ad quod Theophilus quoque erat vocatus : qui tamen non est ausus ve- Epii 8 ni-