Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

112 Epitome Part. It. inter monachos magni exorti erant conflictus. Th e op hilus Episcopus Alexandrinus ad versus errorem de Deo corporeo sermonem in Ecclesia habuit. Hinc monachi istius sententiae ita exarse­runt, ut eorum turma ex eremis Alexandriam advolaverit etiam animo Theophilum occidendi; quos ille placavit, ostendens se quoque alienum ab Origenistis. Hos omnino deinde in binis sy­nodis, Alexandrias habitis, etiam damnavit. Quin assumptis copiis militaribus monachos Origenistas Nitriam incolentes invasit, atque e coenobiis ex­pulit. Hi cum in Palaestinam se recepissent, istinc quoque pulsi ab Episcopis sunt. Aliis alio dila­psis, quinquaginta Constantinopolim perrexerunt, et Joannis Chrysostomi Episcopi patrocinium im­ploraverunt, secus ituri ad Imperatorem , eique Theophili facinora exposituri. ChrysostomusTheo- philo ipsos studuerat reconciliare. Quod cum non successisset, monachi, quod minabantur, fece­runt. Arcadius Imp. concilium Episcoporum ha­beri jussit, accersito etiam Theophilo. Qui vero Chrysostomum etiam velut Origenistam traduxe- rat, adeo ut S. Epiphanus Episcopus Salaminae in Cypro, pariter Constantinopolim veniens, illius etiam conspectum t Haverit. pag. 3. §. 2, Th e op h ilus judicium, quod in eum accusatoribus monachis erat constitutum, vafer­rime in Chrysostomum convertit. Chryso- stomus in suis concionibus invectus erat in vitia tam virorum, quam feminarum, inprimis fastum, et superbiam perstrinxerat. Hoc ii, quorum isti— usmodi erant mores, detulerant ad Eudoxiam Imperatricem , quasi in hanc Chrysostomus etiam suos direxisset sermones. Ttaque Imperator , cui questa est Eudoxia, ipsi Theophilo commisit, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom