Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
98 Institut. Hist. Heel. Pars V. quid in ea esset, fidem suam exposuisset, atqile ita locutus esset, ut adverterint omnes, non credere ipsum Christi corpus verum in hac esse, et vidisset hinc commoveri omnes, excusabat se, non se hoc, quemadmodum sumeretur, intellexisse , professusque est, se credere Christum in Eucharistia sumi. Perplexe cum loqueretur, non audens aperte confiteri, quid crederet de Eucharistia , post múlta verba quibus rem involvebat, id omne erat, quod dixit, per fidem elevari hominem in caelum, atque ita fieri, ut dum sumit Eucharistiam, Christum quoque per eamdem fidem in se recipiat. Nam Christum Eucharistiam in sui memoriam, et commemorationem instituisse. Igitur per hanc solummodo repraesentari Christum, velut per imaginem is, cujus imago est, repraesentetur. Imaginem vero non esse eumdem i'lum, quem repraesentat. Interrogatus , quid sentiret de Ecclesia, respondit, hanc constare e solis electis, hujus vero characterem esse praedicationem verbi Divini , puram Sacramentorum adrainistrationem, et in qua fideles alii aliis sibi succedant, quae tamen successio saepius interrupta sit. Inter Theologos Catholicos, qui delecti erant, ut conferrent cum Calvinianis , fuit etiam Jacobus Laynez Societatis Jesu Praepositus Generalis, vir doctissimus. Is falsum esse docuit, verum Christi corpus non esse in Eucharistia ideo, quod hanc Christus instituerit in sui memoriam, et com- memorationém: quod quasi invictum, et insuperabile argumentum Beza, et Calviniani habebant. Neque enim pugnantia inter se esse, eteontraria, imaginem, per quam quidpiam repraesentatur; et illud, quod repraesentatur. Neque enim obsta-