Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
stare etiam, nebellidux, victoriam, quam retulit, possit in spectaculo per seipsum etiam repraesentare. Poterat ex Beza, atque ejus sociis quaeri , ipsine corpore praesentes in illo colloquio, hujus sui corporis formam secum haberent? Potest esse forma et imago vacua , solisque coloribus adumbrata, quaeque rem ipsam, quam adumbrat, non contineat: nullum vero potest esse corpus , quod forma careat. Cardinalium deinde unus obtulerat Bezae confessionem Lutherano- rum de Eucharistia , et petiit, ut quoniam ipsi hos prosuis fratribus haberent quoad Religionem ; huic Lutheranorum confessioni de Eucharistia, subscriberet. Renuit vero hoc facere. Ita hominem cepit, et monstravit, sibi non esse consentaneum, et jam in hanc, jam in alteram se vertere faciem. Hoc idem etiam Calvinianis oggessit Lucas Osiander in Epitome Centuj'iatorum Lutheránus 5 et arguit summae inconstantiae. Dum enim, inquit, Pax Religiosa constituta fuisset, et concessa Lutheranis in Germania, contendisse, hanc ad se etiam pertinere, eo quod Confessionem Augustanam ipsi qüoque tenerent, cum tamen hanc Confessionem repudiassent in hoc Pos- siacensi colloquio, quia suis viribus confisi in Gallia , nullo se putassent egere auxilio Lutheranorum: iterum vero quaesivisse, se jungere Lutheranis, et Augustanam Confessionem arripuissepro clypeo, ut in Germania pari cum Lutheranis possent gaudere jure , dum prostrati jacuissent in. Gallia. Nec quoad fidem de Eucharistia , nec quoad alia , de quibus disceptatum fuit, aliquid profectum est cura Calvinianis. Ridebant ad argumenta, et explodebant, quae ipsis erant proposita, atque ista ratione volebant videri illa solvisse, quorum nullam solutionem attulerant. Cum rj * nulA Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 99