Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sect XVI. usque ad Sec, XIX. 85 Terűm ea justitia, qua Deus justus , et quae ipse Deus est, quaeque infundatur homini ita, ut is non gratia, sed natura evadat justus. Quod si esset, homo in Deum verteretur. Itaque hunc ipsi eiiam Protestantes , quemadmodum perhibet Hosius Cardinalis lib. l. de Hceres. nostri temp. haereticum, antichristum, Judaeum, nigrum dia­bolum, draconem, hominem nefarium, conscele­ratum , hostem Christi vocaverunt, insuper con­finxerunt , ipsum habere duos diabolos, qui in forma canum, quos tamen non cuique liceat vi­dere, illum ubique comitentur. Stancarus Osian- drum et ipse insectatus , docuit, Christum esse Redemptorem nostrum virtute solius humanae suae naturae, nihil conferente personae ipsius di­vinitate: dicebat, sed falso hanc esse doctrinam etiam S. Thomae Aquinatis, et Theologorum Scho­lasticorum , quorum auctoritatem ita dilaudavit, ut in Apologia sua contra Tigurinos hoc ab eo di­ctum sit: Plus valet unus Petrus Lombardus, quam centum Lutheri, ducenti Melanchtones, tre­centi Bullingeri , quadringenti Petri Martyres, et quingenti Calvini: qui omnes, si in mortario contunderentur, non exprimeretur una uncia ve- ree Theologice. Henricus Bullingerus fuit Zvin- glianus, et Zvinglio successerat in asserenda ejus doctrina : hujus ejusdem doctrinae fuit etiam Pe~ trus Martyr, alio proprio nomine Vermibus: quem jnter praestantiores suos Theologos numerant se­ctatores Helveticae Confessionis. Fuit Canonicus Regularis S. Augustini Italus, Florentiae natus: qui postquam factus erat apostata, uxoremque duxisset; primum ex Italia, deinde ex Anglia, quo erat vocatus, sub Maria Regina fugerat. Ab illa fuga ex Italia videtur sibi nomen Martyris ad- scivisse. Erant quoque inter Protestantes Majo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom