Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

ristae, et Ambsdorßani, illi a Georgio Major, hi a Nicolao Ambsdorfio nomen trahentes, planeque sibi oppositi in sententia de bonis operibus: quo­rum eam necessitatem esse praedicabant Majori- stae, ut absque his ne infantes quidem salvi fieri possint, quae vero e contrario Ambsdorfiani non tantum inutilia, verum etiam noxia dicebant. Fu­erunt quoque inter Protestantes, qui Ubiquistce, et Ubiquitarii inde sunt appellati, quod corpus Christi ponerent esse ubique. Istud adstruxerunt ideo, quod hoc conjunctum sit personae Christi: cumque persona Christi divina sit ubique, cor­pus quoque illius aeque esse in omni loco. Ipse vero Christus dixit Joan, ll. v. i5. iturus Bethaniam ad Lazarum suscitandum a morte: Non eram ibi: sed eamus ad eum, quamvis certe, ut Deus, caelum et terram implens, ibi fuerit. Hujus sententiae auctor vulgo habetur Joannes Brentius ex Canonico Wittembergensi factus as­secla Lutheri, qui idcirco etiam verba Christi: Hoc est corpus meum asseruerit esse verba dispen­sationis significantia distributionem corporis, et sangvinis, jam ante praesentis. Brentio in hujus sententiae excogitatione adjunguntur Jacobus An­dreas Schmidfinus, sic cognominatus, quod patre fabro natus esset, et Andreas Musculus. Non vi­detur autem hoc inventum ipsi Luthero detrahen­dum , cujus verba sunt in libro, quem confecit adversus Sacramentarios , Zvinglium, et Oeco- lampadium: Super hunc sermonem alios forsan schwärmeros (Germanicum est vocabulum , quod significat fanaticos) acquiram, qui me carpant, et dicant: Si Christi corpus in omni loco est, ergo illud devorabo, et potabo in omnibus taber­nis ex omnibus scutellis , vitris, et cantharis, et siq nulla erit differentia inter meam, et Domia m 86 Institut. Hist. Peel. Pars F".

Next

/
Oldalképek
Tartalom