Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

institutis Ecclesiae Catholicae, quae Lutherus ab­jecerat, ut sunt jejunium, et abstinentia certi» diebus a carnibus reliquerunt cujusque arbitrio. Hi Atliaphoristae, illi Rigidi sunt dicti. Matt hia» Flacius Illyricus, cuili se Adiaphoristis vehemen­ter opposuisset, habebatur et ipse inter Rigidos: ulterius vero procedens in cudendis novis dogma­tibus , asseruit peccatum , quod ab Adamo trans­fluit in omnes ejus posteros, esse ipsam animae rationalis substantiam: quod ipsi Protestantesalii ita aversabantur, ut vehit haereticum e suo coetu ejecerint. Est omnino impium, atque perversum hoc asserere. Nam cum Deus sit creator, et fa­ctor totius hominis, adeoque etiam animae, pec­cati auctor, et effector ipse esset Deus. Non eo minus nactus sectatores est, qui dicti Substan­tialis tce sunt. Illorum , qui historiam Eccle ia- slicam sub nomine Centuriatorum Magdeburgen- sium voluminibus tredecim ediderunt, plures enim erant consociati ad hoc opus, Flacius praecipuus est. De quibus Centuriatoribus jam etiam in Pro- legomenis dictum est. Alia rursus enata inter Pro- tesfcantes secla est, dicta Synergistarum auctore Tictorino Strigelio Professore Jenensi, qui asse­rebat, non tanturh Spiritum sanctum, et verba, quibus confertur Baptismus, sed ipsius etiam ho­minis, qui ad Baptismum accedit, voluntatem esse causam justificationis. Itaque Deum, et ho­minem composuit in opere nostrae justificationis. Andreas Osiander (proprium illius nomen fuit Hosenenderle, sed mutavit, ut moris tunc fuit aliis etiam Protestantibus) ex Brandeburgico Mar- ehionatu oriundus, et Franciscus Stancarus Man­tuanus pariter conditores novarum sectarum in­ter Lutheranos fuerunt. Osiandri praecipuus er­ror fuit, hominem non fieri justum per fidem , ve­g 4 Institut. Hist. Eccl. Pars V.

Next

/
Oldalképek
Tartalom