Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
ASec. XVI. usque ad Sec. XIX. 81 éuccessisset Joannes Bocoldus et a quodam Anabaptista proclamatus fuisset Retf, atque a multitudine susceptus j is se Regem justifice hujus mundi vocavit, urbi nomen Sionis, et Jerusalem indidit : atque hinc imperium propagaturus, Apostolos viginti misit, in omnes mundi partes cum po-* testate patrandi miracula. Qui vero dispersi, alii in aliis locis, in quae venerant, capti, et supplicio affecti sunt. Erat urbs arcta obsidione cincta , Episcopo Monasteriensi suppetias ferentibus aliis etiam Principibus Germaniaei Hinc fames ingens presserat urbem. Una uxorum Bocoldi Regis, habebat enim uxores sedecim , quemadmodum jam supra demonstratum est, cum dixisset, sibi iniquum videri, ut, cum Bocoldus domum suam haberet annona refertissimam, tamen alii in urbe conficerentur inedia, in forum produxit, et sua manu obtruncavit , ac deinde cum ceteris uxoribus, nec non aliorum turba, quamvis fame confectorum, choros circum cadaver celebravit. Cum quidam ex iis, qui clausi erant in urbe, militibus, qui eam obsidebant , aditum dedisset reserata porta, iique irrupissent, urbs capta, et Anabaptistarum regnum eversum est, eorumque rex circumductus primum per Germaniam, quod eum omnes videre cupiebant, deinde caudae equi alligatus, et raptatus, postea horae spatio cum primoribus sui regni candentibus forcipibus excarnificatus, demum gladio in pectus adacto confossus est. Attamen hominum istorum audacia solum modo compressa rursum est, non secta exstincta: imo quae in alias etiam regiones immigraverit , praecipue in Belgium et Angliám, ubi unam Classem Independentium etiam nunc constituunt, quin Tomulus V. Q in