Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

in Hungáriám quoque irrepserunt: de quibus, et de Sacramentariis, in Comitiis a. 3 545. Posonii habitis, constitutum fuisse legitur , si qui adhuc superessent in regno, hos procul expellendos esse ex omnibus locis, nec amplius quemquam illorum intra fines regni recipiendum. Iidem divisi in plures, quam triginta sectas sunt, quae denomi­nantur vel ab earum auctoribus, vel locis , in quibus sibi nidos struxerunt, vel etiam ab eo, quod praecipue profitentur, et agunt ex professio­ne suae sectae, ut exempli gratia Mennonitae , a quodam Mennone Frisio, suam appellationem du­centes , Adamitae, quod nuditatem Adami assecta­rentur , dum in statu fuisset innocentiae, pars Abecedarii, qui gnaros legendi, ct scribendi exe­rrabantur , et damnabant, Enthusiastae, qui re­jecta omni Scriptura sacra nonnisi suis revelatio­nibus inhaerendum vellent esse. Et sic porro alii aliter. Praeter has autem, Sacramentariorum , et quae Anabaptistarum generali nomine continentur, in eodem Lutheranismo enatae sunt aliae adhuc se­ctae. Joannes Agricola lslebii natus, quae patria etiam Lutheri fuit, hujusque discipulus, sectae in­ter Lutheranos auctor fuit , quae Antinomorum vocatur, id est Legi adversantium. Cum pro fun­damento sibi posuisset, leges esse inutiles, hinc velut consectarium affirmabat, et docebat , nec actiones , quamvis lege inhibitas , obesse homini ad salutem, nec bonas , et legibus consentaneas prodesse. Itaque homicidium, adulterium, ebrie­tatem , et cujuscumque generis facinora, legibus prohibita, non esse peccata, si ab iis, qui fidem in Christum habent, committerentur. Sed neque Lutherus operum, sive bonorum, sive malorum ra­8 2 Institut; Hist. Eccl. Pars V.

Next

/
Oldalképek
Tartalom