Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
am abiit, ubi reliquum vitae tempus in magnis aerumnis confecit, Monachii inter inopes, et calamitosos gravissimo morbi genere, justo Dei judicio exstinctus. Meshovius lib. l. hist. Anabapt. Nihilominus Anabaptistarum magis adhuc semper crevit audacia, et furor. Erant Zelotae quidam, ait Ulembergius in Vita Lutheri cap. 26. ex ista colluvie, qui se divinitus incitari putabant ad instaurandum Christi regnum, quod extremis temporibus ad summam perfectionem formandum somniabant. Horum nonnulli Monasterium occuparunt, quae Westphaliae civitas est admodum munita, haneque novo Christi regno sedem elegerant, unde velut ex altera Sione missis apostolis evangélium istius regni ad renovandum orbem Christianum in omnes provincias propagare decreverant. Joannes Matthias Harlemiensis opificio pistor, Joannes Bocoldus Leidensis sartor, Bernardus Roth- mannus quondam Sacerdos, deinde factus apostata , factionis istius capita erant. Hi cum Monasterii, quae urbs, ut paulo ante dictum est, Westphaliae fuit, plebem suis falsis revelationibus seduxissent, et concitassent, seditionem in urbe ejusmodi commoverunt, ut omnes, qui nollent rebaptizari, partim ab his occiderentur, partim ex urbe pellerentur, Ecclesiae expilarentur, bona civium diriperentur, magistratus eorum arbitrio mutarentur. Joannes Matthias, qui se prophetam Dei Patris dicebat , quemadmodum etiam' ceterorum, qui in ejus factione erant, alius se Moysem, alius Henochum, alius Eliam se ferebat, aut quemdam alium ex Prophetis, obsessa urbe ab Episcopo Principe Monasteriensi, dum eruptionem fecisset, occisus est. In cujus locum cum sue8o Institut. Hist. Heel. Pars K