Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

conculcabant sacras Reliquias, atque ipsum etiam Venerabile Sacramentum. Joannes Sartor, qui qua­si regiam dignitatem gerebat inter Anabaptista.«?, le gem tulit , quasi Divino spiritu impulsus, de polygamia, atque uxores sedecim ipse sibi copu­lavit. Sed et ipse Lutherus concessit Philippo Jjandgravio Hassiae, ut duas posset habere uxores. Qua de re exstat epistola Philippi ad Lutherum , qua hoc sibi ab eo concedi petebat, et hujus ad illum , qua ei facultatem hanc tribuit. Habuerunt Anabaptistáé multa alia non tan­tum ab orthodoxa fide absona, verum etiam pro­bis moribus contraria , ut vaga libido , et promi­scuus concubitus, nec tamen eadem omnia omni­bus , utpote ab invicem divisi in permultas partes. Fingebant se a Deo accipere per revelationem ea, quae crederent, et profiterentur, primusque Stor- bins a Deo per Michaelem Archangelum jactabat , se sua mysteria habere, cumque omnes se nu­mine afflatos haberent, re ipsa fanatici essent, atque alii alia concepissent; sequi debebat, ut ne­que opinionibus serum invicem consentirent. Ne­scio, annon iste afflatus divinus, quo se praeditos jactabant Anabaptistáé , venerit ab eo Spiritu pri­vato , quem sibi etiam Protestantes assumpserant. Attamen Storkio Wittembergae , ubi a. 1622. omnium primo merces suas vendere coeperat, ipse etiam Lutherus se acerrime opposuit: cumque ille ex Dei revalatione sua mysteria se habere af- iirmasset, postulabat ab eo Lutherus, ut non tan- lum verbis ista jactaret, sed etiam se prophetam, et a Deo missum prtr signa , divina virtute edita , et miracula probaret, si fidem vellet apud alios yeperire. Videtur Lutherus hanc virtutem patran­di prodigia sibi de se persvasisse. Hoc enim ip­sum •76 Institut. Hist. Ecetes. Pars. E.

Next

/
Oldalképek
Tartalom