Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XP^I. usque ad Sec. XIX. .77 Sum tentasse in Neseno.pocta, familiari suo, quern aquis mersum, et e fluvio Albi mortuum extra­ctum conatus sit, insusurrando verba quaedam in aurem, suscitare a morte , eidem Luthero obje­cit Coclaeus in libro de Sacramentorum gratia ad­versus eum edito. Nec tantum Wittemberga, verum brevi e tota Saxonia excedere coactus est Storkius jussu Electoris Saxoniae, cum apud ple­bem , et rusticos fidem reperisset se Spiritu Dei agi, et quasi boc Spiritu docuisset hominum in­ter se omnitim quoad potestatem a natura aequa­litatem^ nec alterum alteri debere esse subjectum, et omnia, quae sunt in mundo, esse omnium con- imuia, eamque Dei esse voluntatem, ut se in libertatem, a natura sibi datam, vindicarent, omnibus contrucidatis , qui potestatem exerce­rent, et bona possiderent. Non tantum Storkius, et Munzerus prima­rii hujus sectae, per seipsos, verum etiam per emissarios suos cito rusticos concitarunt, primo ad invadenda monasteria , et Ecclesiasticorum, aliorumque possessiones habentium , domos, et diripiendas, deinde vero conjurationem fecerunt ad bellum nefarium toti Germaniae inferendum. Cum tamen tenerentur aliqua conscientia, prius quam erumperent ad hocce bellum, Lutherom consuluerunt, licitumne esset hoc ipsis facere. Is respondit , seditionem a Deo prohibitam esse: deinde vero cum nobiles tyrannidis arguisset in subditos , subjecit, hanc ipsos nec debere velle, nec posse perferre. Quod ejus responsum profe­cto non valuit ad eos componendos , et ad scelus, quod meditabantur, ac deinde etiam executi sunt, coercendum. Sed et ejusdem Lutheri haec do­ctrina fuit jam etiam in libro de Libertate Clu i-

Next

/
Oldalképek
Tartalom