Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Ex Lutheranismo altera secta processit Ana- baptistarum. Nicolaus Storkius, alio nomine Pe- Jargus, Silesius, Eriit primarius illius conditor: cui cum se Thomas Munzerus adjunxisset, uterque eadem solertia illam propagavit. Anabaptistámul nomen ei inditum est, quod Baptismum in infantibus validum non habentes, omnes in infantia haplisatos, ad suamque sectam transeuntes rebaptizarent. Ambo cum se Lutheroadjunxissent, et jVlunzerus etiam sacerdos et concionator Al- stetensis in Thuringia fuisset, illa, quae hauserant in Lutheri disciplina, magis deinde extenderunt. Namque Lutheri fuit, quemadmodum docet Ulem- bergius in ejus Vita, Praestare in universum omitti puerorum baptismum, quam eos sine fide propria baptizare, sicque A nabaplistarum errori fundamentum stravisse. Philippus quoque Melanch- ton in Commentario suo in Epist. ad Coloss. affirmat Carlostadium istius sectae Anabaptistámul parentem exstitisse, quia videlicet idem cum Luthero tenuerit de infantium baptismo. Iidem negarunt post Sacramentarios, quorum inter Pro- testantes princeps fuit Carlostadius, verum Christi corpus esse in Eucharistia, execrabantur , et saeviebant in sacras Imagines, cujus rei inceptor, et veterum Icoiroclastarum suscitator inter Prote- stantes iterum idem fuit Carlostadius, ut jam demonstratum est. In quo non mihi praetereundum est silentio, quod cum Protestantes, auctore Car- lostadio , bellum intulissent sacris omnibus imaginibus, ipsius etiam Christi, tamen Lutheri pictam imaginem cum radiis circum caput habuerint testimonio Coclaei, et Ulembergii. Tantoque furore hoc fecerant Anabaptistáé, ut has confregerint, dilaceraverint, in ignem projecerint, in patibulis affixerint ipsius etiam Christi. Iidem coaA Sec. XVI. usque ad Sec. XIX, 7$