Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

7 '2 Institut. Hist. Eccl. Pars H. cito , quo pacto aerarium exhaustum instaurare posset, suggessit, Religionem per Lutherum re­formatam ut susciperet, et ad regnum reciperet; sic enim bona conscientia posse bona Episcopatu­um, et Abbatiarum ad se trahere : vimque habu­it hocce apud Gustavum consilium. Quid multa? Ipse Lutherus testatur, quid quaesiverint ii, qui secuti eum sunt, et quo prolapsi per ejus Evange­lium sint. Nihil, inquit Tom. 3. Oper, in Psal. 2. ex nostra doctrina natum est honi. Nam sta- tim postquam Evangelium nostrum insonuit, se­cuta est seditio horribilis agricblaru/n ( Anaba­ptistáé hi fuerant, de quibus adhuc dicetur) orta sunt dissidia, et sectce , dissoluta disciplina , ac quasi effractis legum repagulis sumpta licentia omnes coeperunt uti, sicut profecto verum est. Major enim licentia omnium vitiorum nunc est, equam fuit superioribus temporibus, cum metu vul­gus coerceretur: quod nunc tamquam ejjrcenis equus , pro libidine agit omnia. Nam Ecclesia­stica vincula contemnit, quibus prius sub Papatu tenebatur, et abutitur quoque civilis magistratus negligentia. Ha?c incommoda omnia, quee neuti- quam levia sunt, adversarii nostree dic trinas, seu Euangelio imputant. Idem Tom. 5. Enarrat, in l. Corinth, cap. i5. de sectatoribus suis: Futurce vitas rationem habent nullam, sed sicut credunt , ita vivunt’, sunt, et manent sues , et sicut sues moriuntur. Protestantes venditant, per reforma­tionem suam, cujus auctor fuit Lutherus, esse in­staurata Sacra, et Religionem ad puritatem revo­catam. Eodem vero auctore Luthero Religionis instituta apud se convulserunt omnia, eliminarunt dogmata Religionis , quae semper credita sunt ab universa Ecclesia, ad majorem vitiorum omnium, licentiam devenerunt, ut ipse fassus est Lutherus, quam

Next

/
Oldalképek
Tartalom