Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 73 quam haec fuerit superioribus temporibus. Haec re­formatio , qua Protestantes gloriantur, fuitne ipsi Luthero gloriosa ? $. 12. De Sacramentariis , et Anahaptistis. Praeter Andreám Carlostadium, Martinum Bucerum, quorum jam facta mentio est, plures alii fuerunt, qui aemulati Lutherum sint in facien­da reformatione: qui vero quamvis initio Luthe­rum habuissent magistrum suum, atque ducem, tamen ita brevi profecerant, ut non contenti eo, quod acceperunt a Luthero, quisque eorum suis etiam inventis provexerit reformationem. Nam, ut jam vidimus , Carlostadius ex primis Lutheri asseclis , statim contendere cum hoc coepit de Eucharistia; et cum Lutherus vellet credi, Chri­stum in hac vere esse praesentem, ille nonnisi me­moriam , et nudam commemorationem Christi in Eucharistia posuerit. Unde inter eos, ante conv junctissimos, ejusmodi dissensio, et tam acerbum exarsit odium , ut Lutherus Carlostadium Wil- temberga expulerit; hic vero, ut vicem redderet, cum Lvitherus Orlamundam, quae civitas Thurin- giae est, a Friderico Electore Saxoniae missus ad tumultuantes Anabaptistas componendos venisset, fecerit, ut eum Orlamundani lapidum atque sor­dium conjectu , hisque totum conspersum , et co­inquinatum in fugam compulerint. Coclaeus in Act. et Script. Luth. Carlostadius etiam auctor Protestanlibus erat in confringendis , et abolendis sacris imaginibus. Lutherum quoque deseruerant in doctrina de Eucharistia Zvingliiis, et Oecolam­pa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom